= Latin translation
{c}
{scope}
\b[Original question.]
Translate:—
Eques erat ornatissimus, annos natus quinque et sexaginta, sed robustis membris et proba humorum temperie, nisi quod ante annos aliquot diuturnis et contumacibus crurum ulceribus laboraverat : quae pertaesus remediis qua internis qua externis tandem persanaverat. Is novissime rheumaticis doloribus subinde obnoxius, sed levibus adeo ut qui domo exire non prohiberent, quod et pridie fecerat quam moreretur, iis acerbius prehensus est V. Nonas Junias ad sternum quidem et brachia, non sine capitis perturbatione. Quibus per ea quae sunt visa magis idonea cum occursum esset, jam circa meridiem magna ex parte relevatus, quamvis infirmo pulsu, alacriter se gerebat. A prandio cum quievisset, expergefactus, eosdem quos mane dolores sensit. Quapropter inambulare in conclavi coepit ; sic enim illos facilius ferebat. Sed postquam satis id fecerat, cum lectum repetiisset, querebatur de fumis ad caput ascendentibus, et de pectoris angustiis, inquietusque sese huc illucque vertebat. Quod cum spatio temporis non brevi fecisset, repente se mori sensit, simulque pallens et se agitans illico interiit. Abdomine diducto, inventa sunt omnia secundum naturam. Pectore autem aperto, et pulmonibus, qui antrorsum compulsi erant, dimotis, pericardium deprehensum est nigro, concretoque sanguine distentum. Is e sinistro cordis ventriculo exierat per scissuram longam unciae dimidium et secundum illius longitudinem ductam, circa quam cordis fibrae non recenti corrosione exesae conspiciebantur.
\i[Morgagni.] De Sed. Mor. II. 27, 8.
Back to article page