Latin translation (source code)

= Latin translation
{c}
{scope}

\b[Original question.]

Opus etiam esse cucurbitula potest in morbis longis, quamvis et iis jam spatium aliquod accessit ; sive corrupta materia, sive spiritu male habente : in acutis quoque quibusdam, si et levari corpus debet, et ex vena sanguinem mitti vires non patiuntur. Idque auxilium ut minus vehemens, ita magis tutum ; neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur. Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa vena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiam vitium est, huc potius confugiendum est : cum eo tamen, ut sciamus, hic ut nullum periculum, ita levius praesidium esse ; nec posse vehementi malo, nisi aeque vehemens auxilium succurrere.

\i[Celsus.] Lib. 2. § 11.

Instruction applying to both passages, printed after them: Translate these passages, and criticize them by the light of Modern Pathology and Practice. State in what cases you would endorse, and in what you would dissent from the treatment here recommended by Aretæus.